- GUIDO
- I.GUIDOPerpiniano oriundus, Gen. Ordinis Carmelit. de Haeresibus scripsit. Obiit Avenione, A. C. 1330. Idem.II.GUIDOfil. Lamberti, Ducis Spoletani, post Caroli III. Crassi mortem, Imp. ita cum Berengatio Ducis Foro-Iulii, convenit, ut hic Italiam, ille Gallian obtineret. Sed nimium cunctatus, faciem interea rerum ibi mutatam vidit, et ipse cum Berengario collisus ile lum bis praelio vicit. Ab Arnulpho, filio Carolomanni, qui in Gallia Imp. proclamatus erat, Lombardiâ totâ pulsus, Spoletum se recepit. Reparaturus vires moritur fanguinis estluvio, A. C. 894. Luitpr. l. 1. Otto Frising. l. 6. c. 10. et seqq. Leo Ostiens. l. 1. Chron. Cass. Sigon. l. 3. Aventin. 1. 4. etc.III.GUIDOnomen Lavalleis olim in Gallia dynastis commune: est autem haec dynastia in Cenomanis sita, Armoricae Britanniae vicina. Huius dominus Guido VIII. filiam Immam habuit, quae Matthaeo II. cogn. Magno, Montomorencio, Conestabili Regni, nupta gennit Guidonem, qui nomen Lavalleum pro Montmorencio resumpsit, et ad posteros transmisit. In quibus Guido X. duobus filiis Guidont XI. et XII. dominium reliquit; quorum posterior cum filiam relinqueret heredem Annam, illa A. C. 1404. Ioh. Montfortio nupsit, cum conditione nominis et insignium Lavalleorum aslumendatum, unde is Guido XIII. dictus est. Successit tamen Guidoni XVI. fil. Claudius, dem vero iterum Guido XVII. qui mortuus ἄπαις A. C. 1547. ex sorore heredem habuit neptem Renatam, uxorem Ludovici de S. Maure March. de Nevelle, quae ob hanc causam Guionna XIX. vocitata est. Cum vero haec etiam careret sobole, successio transit ad sororis Claudiae, ex Francisco Colinio Andelotio (primo e Gallica Nobilitate reformationem amplexo liberos: in quibus, qui Paulus prius fuerat, Guido XIX. Com. Lavalli dein dictus est, et, relicto avito nomine, gentile et adoptivum Illustrissimae Familiae aslumpsit, Thuan. l. 1. sed cum tribus fratribus ad Mediolanum Santonum Obiit, A. C. 1586. relicto fil. Guidone XX. qui,exstinctus bello Hungarico, sub initium Sec. huius, heredes habuit Tremollios, qui suum com alio nomen mutare noluêre. Vide Phil. Iac. Spener. Artis Herald. Part. II. l. 1. c. 90. ubi de Domo Tremallia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.